monumenta.ch > Plinius > sectio 171

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 171
{LXVI} tunc quoque multa domandae exercitatione et canere tibiae ipsae edocendae, comprimentibus se linguis, quod erat illis theatrorum moribus utilius. postquam varietas accessit et cantus quoque luxuria, caedi ante solstitia coeptae et fieri utiles in trimatu, apertioribus earum lingulis ad flectendos sonos, quae inde sunt et hodie.